- BEBRYCES vel BEBRYCII
- BEBRYCES, vel BEBRYCIIpopuli a Thracibus oriundi, quos Stephanus ponie iuxta Pontum, et Iberos, de quibus Strabo l. 7. et 12. Hos Arrianus originem a Bebryce Danai filia traxisse scribic, Eorum regio Bebrycia, quae postea Mygdonia, deinde Bithynia dicebatur. Regio est, inquit Solin c. 44. opulenta, fertilis atque fecunda. Unda Apollonius eam ἐριθηλέα γαῖαν, virentem, Dionysius λιπαρὴν, i. e. pinguem ierram vocat. E'Latinis duos eis adiungam Val. Flaccum, et Lucanum. Hic, scil. Flacc. l. 4. v. 99. 100.Proxima Bebryaci panduntur litora regni,Pingue solum. Ille:Pinguis Bebryciô discessit vomere sulcus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.